BRACHIUM in collum ponendi ritus

BRACHIUM in collum ponendi ritus
BRACHIUM in collum ponendi ritus
in signum servitutis susceptae, indigitatur in Charlis Parentalibus apud Eund. p. 26. Sed dum ipsos solidos minime babui, unde transsolvere debeam, sic nuhi aptificavit, ut brachium in collum posui et per comam capitis mei coram praesentibus hominibus tradere feci, in ea ratione, ut interim, quod ipsos solidos vestros reddere potuero, et servitium vestrum et operam. qualemcumque vos vel iuniores vestri iniunxeritis, sacere et adimplere debeam etc. Vide et quae infra dicemus, de Nodo brachiorum, termino plaestrae. Brachium Regis invocare, quid sit, vide apud eundem Car. du Fresne, uti de Brachium exserendi more, infra verbô Exserere; de stigmatis quae in Brachio vel mann milites olim acceperunt, ubi di Inscriptis; de ratione sub Brachio convolvendi seu subducedi vestem, voce Latitaliter. Vide ubi de Collo: it. vote Phylacteria. Lacedaemonios milites schedam brachio adalligatam, in qua nomen, aetae, familia aliaque huc facientia erant anotata, scutis circumtulisse, ut si peregre vel in bello mori contigisser, ex his notis agnoscerentur tumulo inferendi, qui eorum generi ac conditioni conveniret, dicemus infra, voce Tumulus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”